monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 11
Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te, nec possit vivere, et cum sola fuerit, pertimescat. Non habeat colloquia saecularium, non malarum virginum contubernia. Non intersit nuptiis servulorum, nec familiae perstrepentis Insibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, nec cum maritatis feminis: quia alii non deponunt . animos virorum, aliae tumentibus uteris, praeferunt . foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae seipsam debet erubescere, et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum, et in servitutem redigit; si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore; si appetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem: cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?